Der Text von "Nostra aetate" lateinisch



PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REl MEMORIAM


DECRETUM DE ECCLESIAE HABITUDINE
AD RELIGIONES NON-CHRISTIANAS
« NOSTRA AETATE »

AAS 58 (1966) 740-744


1. NOSTRA AETATE, in qua genus humanum in dies arctius unitur et necessitudines inter varios populos augenturEcclesia attentius considerat quae sit sua habitudo ad religiones non-christianas. In suo munere unitatem et caritatem inter hominesimmo et inter gentesfovendiea imprimis hic considerat quae hominibus sunt communia et ad mutuum consortium ducunt.
Una enim communitas sunt omnes gentesunam habent originem cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae[1], unum etiam habent finem ultimumDeum,cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt[2]donec uniantur electi in Civitate Sanctaquam claritas Dei illuminabitubi gentes ambulabunt in lumineeius[3].
Homines a variis religionibus responsum exspectant de reconditis condicionis humanae aenigmatibusquae sicut olim et hodie corda hominum intime commovent: quid sit homo, quis sensus etfinis vitae nostrae, quid bonum et quid peccatumquem ortum habeant dolores et quem finemquae sit via ad veram felicitatem obtinendam, quid morsiudicium et retributio post mortem, quiddemum illud ultimum et ineffabile mysterium quod nostram existentiam amplectitur, ex quo ortum sumimus et quo tendimus.

2. Iam ab antiquo usque ad tempus hodiernum apud diversas gentes invenitur quaedam perceptio illius arcanae virtutisquae cursui rerum et eventibus vitae humanae praesens est, immoaliquando agnitio [741] Summi Numinis vel etiam PatrisQuae perceptio atque agnitio vitam earum intimo sensu religioso penetrantReligiones vero cum progressu culturae connexaesubtilioribus notionibus et lingua magis exculta ad easdem quaestiones respondere satagunt. Ita in Hinduismo homines mysterium divinum scrutantur et exprimunt inexhausta fecunditatemythorum et acutis conatibus philosophiaeatque liberationem quaerunt ab angustiis nostrae condicionis vel per formas vitae asceticae vel per profundam meditationem vel per refugium ad Deumcum amore et confidentia. In Buddhismo secundum varias eius formas radicalis insufficientia mundi huius mutabilis agnoscitur et via docetur qua homines, animo devoto et confidente, sive statumperfectae liberationis acquireresivevel propriis conatibus vel superiore auxilio innixiad summam illuminationem pertingere valeantSic ceterae quoque religionesquae per totum munduminveniuntur, inquietudini cordis hominum variis modis occurrere nituntur proponendo viasdoctrinas scilicet ac praecepta vitae, necnon ritus sacros.
Ecclesia catholica nihil eorumquae in his religionibus vera et sancta suntreicitSincera cum observantia considerat illos modos agendi et vivendiilla praecepta et doctrinasquaequamvis ab iisquae ipsa tenet et proponit in multis discrepenthaud raro referunt tamen radium illius Veritatisquae illuminat omnes hominesAnnuntiat vero et annuntiare tenetur indesinenter Christum, qui est „via, veritas et vita” (Io14,6), in quo homines plenitudinem vitae religiosae inveniunt, in quo Deus omnia Sibi reconciliavit[4]
.
Filios suos igitur hortatur, ut cum prudentia et caritate per colloquia et collaborationem cum asseclis aliarum religionumfidem et vitam christianam testantesilla bona spiritualia et moralia necnonillos valores socio-culturalesquae apud eos inveniunturagnoscantservent et promoveant.

3. Ecclesia cum aestimatione quoque Muslimos respicit qui unicum Deum adorantviventem et subsistentemmisericordem et omnipotentemCreatorem caeli et terrae[5]homines allocutumcuiusoccultis etiam decretis toto animo se submittere studentsicut Deo se submisit Abraham ad quem fides islamica libenter sese refertIesumquem quidem ut Deum non agnoscunt, ut prophetamtamen venerantur, [742] matremque eius virginalem honorant Mariam et aliquando eam devote etiam invocantDiem insuper iudicii expectant cum Deus omnes homines resuscitatos remunerabit.Exinde vitam moralem aestimant et Deum maxime in orationeeleemosynis et ieiunio colunt.
Quodsi in decursu saeculorum inter Christianos et Muslimos non paucae dissensiones er inimicitiae exortae sintSacrosancta Synodus omnes exhortatur, ut, praeterita obliviscentes, se adcomprehensionem mutuam sincere exerceant et pro omnibus hominibus iustitiam socialembona moralia necnon pacem et libertatem communiter tueantur et promoveant.

4. Mysterium Ecclesiae perscrutans, Sacra haec Synodus meminit vinculi, quo poplus Novi Testamenti cum stirpe Abrahae spiritualiter coniunctus est.
Ecclesia enim Christi agnoscit fidei et electionis suae initia iam apud PatriarchasMoysen et Prophetasiuxta salutare Dei mysteriuminveniriConfitetur omnes ChristifidelesAbrahae filiossecundum fidem[6], in eiusdem Patriarchae vocatione includi et salutem Ecclesiae in populi electi exitu de terra servitutis mystice praesignariQuare nequit Ecclesia oblivisci se per populum illum,quocum Deus ex ineffabili misericordia sua Antiquum Foedus inire dignatus est, Revelationem Veteris Testamenti accepisse et nutriri radice bonae olivae, in quam inserti sunt rami oleastriGentium[7]Credit enim Ecclesia ChristumPacem nostramper crucem Iudaeos et Gentes reconciliasse et utraque in Semetipso fecisse unum[8].
Semper quoque prae oculis habet Ecclesia verba Apostoli Pauli de cognatis eius, „quorum adoptio est filiorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres et exquibus est Christus secundum carnem” (Rom. 9, 4-5), filius Mariae VirginisRecordatur etiam ex populo iudaico natos esse ApostolosEcclesiae fundamenta et columnasatque plurimos illosdiscipulos, qui Evangelium Christi mundo annuntiaverunt.
Teste Sacra ScripturaIerusalem tempus visitationis suae non cognovit[9]atque Iudaei magna parte Evangelium non acceperuntimmo non pauci diffusioni eius se opposuerunt[10]Nihilominus,secundum [743] ApostolumIudaei Deo, cuius dona et vocatio sine paenitentia suntadhuc carissimi manent propter Patres[11]Una cum Prophetis eodemque Apostolo Ecclesia diem Deo solinotum expectat, quo populi omnes una voce Dominum invocabunt et “servient ei humero uno” (Soph. 3,9)[12].
Cum igitur adeo magnum sit patrimonium spirituale Christianis et Iudaeis commune, Sacra haec Synodus mutuam utriusque cognitionem et aestimationemquae praesertim studiis biblicis ettheologicis atque fraternis colloquiis obtineturfovere vult et commendare.
Etsi auctoritates Iudaeorum cum suis asseclis mortem Christi urserunt[13],tamen ea quae in passione Eius perpetrata sunt nec omnibus indistincte Iudaeis tunc viventibusnec Iudaeis hodiernisimputari possunt. Licet autem Ecclesia sit novus populus DeiIudaei tamen neque ut a Deo reprobati neque ut maledicti exhibeantur, quasi hoc ex Sacris Litteris sequatur. Ideo curent omnes ne in catechesi et in verbi Dei praedicatione habenda quidquam doceantquod cum veritate evangelica et spiritu Christi non congruat.
PraetereaEcclesiaquae omnes persecutiones in quosvis homines reprobatmemor communis cum Iudaeis patrimoniinec rationibus politicis sed religiosa caritate evangelica impulsa, odia,persecutiones, antisemitismi manifestationesquovis tempore et a quibusvis in Iudaeos habitadeplorat.
Ceterum Christusuti semper tenuit et tenet Ecclesiapropter peccata omnium hominum voluntarie passionem suam et mortem immensa caritate obiit, ut omnes salutem consequanturEcclesiaepraedicantis ergo est annuntiare crucem Christi tamquam signum universalis Dei amoris et fontem omnis gratiae.

5. Nequimus vero Deum omnium Patrem invocare, si erga quosdam homines, ad imaginem Dei creatos, fraterne nos gerere renuimusHabitudo hominis ad Deum Patrem et habitudo hominis adhomines fratres adeo connectuntur, ut Scriptura dicat: „qui non diligit, non novit Deum” (1 Io. 4,8).
Fundamentum ergo tollitur omni theoriae vel praxi quae inter hominem et hominem, inter gentem et gentemdiscrimen quoad humanam dignitatem et iura exinde dimanantia inducit. [744]
Ecclesia igitur quamvis hominum discriminationem aut vexationem stirpis vel coloris, condicionis vel religionis causa factam tamquam a Christi mente alienam reprobatProindeChristifidelesSacra Synodusvestigia Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli premensardenter obsecrat ut, „conversationem inter gentes habentes bonam“ (1 Petr. 2,12), si fieri potest, quod in eis est cum omnibus hominibus pacem habeant,ita ut vere sint filii Patris qui in caelis est.

Haec omnia et singulaquae in hac Declaratione edicta suntplacuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestateillauna cum Venerabilibus Patribus, inSpiritu Sancto approbamusdecernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.

Romaeapud S. Petrum, die XXVIII mensis octobris anno MCMLXV.


Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus


Sequuntur Patrum subsignationes.


[1]  Cfr. Act. 17, 26.
[2] Cfr. Sap. 8,1; Act. 14,17Rom. 2,6-7; 1 Tim. 2, 4.
[3] CfrApoc. 21,23-24.
[4]  Cfr. 2 Cor. 5,18-19.
[5]  Cfr. S. Gregorios VII., Epist. III, 21 ad Anazir (Al-Nãşir), regem Mauritaniae, ed. E. Caspar in MGH, EpSel. II (1920) I, p. 288, 11-15; PL 148, 451 A.
[6]  Cfr. Gal. 3,7.
[7]  Cfr. Rom. 11,17-24.
[8]  Cfr. Eph. 2,14-16.
[9]  CfrLc. 19,44.
[10] Cfr. Rom 11,28.
[11] Cfr. Rom. 11,28-29; Conc. Vat. II, Const. dogmde Ecclesia, Lumen Gentium: A.A.S. 57 (1965) p. 20.
[12] Cfr. Is. 66,23; Ps. 65,4; Rom. 11,11-32.
[13] Cfr. Io. 19,6.


Quelle:

http://www.stjosef.at/concilium/nostra_aetate.htm